라틴어 문장 검색

et cum illi, qui cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:1)
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:2)
sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborer convertimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 188:1)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 224:1)
perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui semper idem laborandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:2)
sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 245:1)
ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:1)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
nam quod decet, fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 9:3)
idem fere, ut dixi, in omni genere et proderit et decebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 15:2)
equidem haec ad quaedam prodesse non negaverim, ut si rerum nomina multa per ordinem audita reddenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 118:1)
minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:3)
si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:1)
laborat enim maxime onere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION