라틴어 문장 검색

Quod si est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:2)
Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, ut ille cupiebat, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:2)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
sed nimia vetustas nec habet eam quam quaerimus suavitatem nec est iam sane tolerabilis - num igitur qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:16)
Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini libris utitur, facetam et elegantem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:8)
venio ad eos in quibus iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine controversia magnos oratores, Crassum et Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:5)
Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi adsentari putes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 2:9)
Ego enim non alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in Socrate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 87장 2:4)
A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:2)
sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 1:3)
qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit labor et laterum magna contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 5:3)
itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:1)
nam is post consulatum - credo quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent - summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:1)
unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
Ego vero, inquit, et ista quae dicis video qualia sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION