라틴어 문장 검색

his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)
sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 74:1)
eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit senatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 94:1)
itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare,permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 281:1)
prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 332:1)
ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad eum venerunt querentes simul orantesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 337:1)
omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 553:2)
FULVIUS CENTUMALUS P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 2:2)
nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis qui nati in spem honorum erant honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 90:1)
senatus magistratibus in foro praesto est, si quid consulere velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 124:1)
ceterum quem ad modum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 161:1)
seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 320:1)
centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 323:1)
belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 378:2)
postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 418:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION