라틴어 문장 검색

ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:12)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:3)
Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae et Iovis in luco currus agitare volantis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:1)
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:8)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae victor equus fontisque avertitur et pede terram crebra ferit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:7)
Admiranda tibi levium spectacula rerum magnanimosque duces totiusque ordine gentis mores et studia et populos et proelia dicam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 1:3)
Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti, carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 22:2)
tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri, simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede victus, catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos iaculari et celer arto latitantem fruticeto excipere aprum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 122)
eradenda cupidinis pravi sunt elementa et tenerae nimis mentes asperioribus formandae studiis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2410)
verum pone moras et studium lucri nigrorumque memor, dum licet, ignium misce stultitiam consiliis brevem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 129)
conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, conmisisse cavet quod mox mutare laboret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:5)
ego nec studium sine divite vena nec rude quid prosit video ingenium:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:9)
Verum esto aliis alios rebus studiisque teneri:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 146)

SEARCH

MENU NAVIGATION