라틴어 문장 검색

O numquam pro re satis indignande Cupido, O in corde meo desidiose puer - Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, Laedis, et in castris vulneror ipse meis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a1)
vidit ut oppressa vestigia corporis herba, pulsantur trepidi corde micante sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:2)
sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, confiteor misero molle cor esse mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 312)
Ecquid, ut audisti - nam te diversa tenebat terra - meos casus, cor tibi triste fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 61)
adnue conanti per laudes ire tuorum, deque meo pavidos excute corde metus, da mihi te placidum, dederis in carmina viris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권9)
studiis certamina crescunt, et fervet multo linguaque corque mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권456)
"terreor admonitu, corque timore micat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권20)
nobis concessa canentur quaeque pio dici vatis ab ore licet, eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minores nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant, constat Aventinae tremuisse cacumina silvae, terraque subsedit pondere pressa Iovis, corda micant regis, totoque e corpore sanguis fugit, et hirsutae deriguere comae, ut rediit animus,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권190)
templa iubet fieri Veneri, quibus ordine factis inde Venus verso nomina corde tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권109)
"cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권116)
spem capit obscenam furtimque accedere temptat et fert suspensos corde micante gradus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권207)
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur Et scindent avidi perfida corda canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:5)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus excute dicens corde metum Diamque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:69)
Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION