라틴어 문장 검색

nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장30)
At si bene processerit iamque ex toto recte se habere cervices videbuntur, incipiendum erit a pulticula vel intrita bene madida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장38)
7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장1)
Vulgo audio, si quis pullum hirundinum ederit, angina toto anno non periclitari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장28)
sed haec dum modica est neque ex toto strangulat ΔΎΣΠΝΟΙΑ appellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장3)
Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장14)
neque vomitum huius adferre periculum, etiam cum repetit, si ante confirmare et implere corpus licuit et ex toto nullum nocere, qui in corpore robusto neque nimius est neque tussim aut calorem movet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장20)
pulmo totus adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장4)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
— Commodissimum est inter initia calida . . . et cataplasmata toto ventri imponere, ut dolorem leniant, post cibum vomere, atque ita ventrem exinanire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장8)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장23)
Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장14)
Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장13)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장14)
Cum ex toto vero convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 32장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION