라틴어 문장 검색

Et dixit ad me: "Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장11)
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni,
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장11)
Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장12)
Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장14)
Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, implevi Ephraim; et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장13)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
" Ecce ego pono Ierusalem pateram crapulae omnibus populis in circuitu. Hoc erit in obsidione contra Ierusalem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장2)
Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장3)
In die illa ponam duces Iudae sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장6)
Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti.
(불가타 성경, 말라키서, 1장3)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장34)
et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장35)
et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장53)
Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION