라틴어 문장 검색

Nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 3장2)
Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장1)
Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장6)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
Igitur exercitu circumdato summa vi Cirtam irrumpere nititur, maxime sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장14)
post C. Gracchi et C. Fului caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장12)
Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장24)
Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massiuam aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장9)
Nox atque praeda castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장11)
Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장4)
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장6)
Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장2)
Dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suum ab Romanorum auaritia defendant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장4)
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장9)
in victoria vel ignavis gloriari licet, aduersae res etiam bonos detrectant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION