라틴어 문장 검색

Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:3)
Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:16)
Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:6)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:12)
Si quis autem superfluum aut inutile putat esse quod scripsimus parcat infelicitati meae, quae fluxum cogitationum mearum huius meditationis me compulit occupatione restringere.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:20)
Ecce ego et tu, et spero quod tertius inter nos Christus sit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:22)
Profecto ita est, et gratulor plurimum, intellegens quod cura est tibi de puero tuo, cuius tibi mentem mentis que propositum, non alius quam spiritus caritatis aperuit.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:3)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
quod eius principium, quis finis;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:15)
cum tu ipse viam utrisque aperueris, lumen que illud splendidissimum, in ipsa inquisitionis nostrae ianua accenderis, quod nos non sinat errare per devia, sed certo tramite ad certum finem propositae quaestionis perducat.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:5)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:11)
Geram tibi morem, si tamen parcas inscientiae meae, ut me non cogas docere quod nescio.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:19)
Quid est igitur quod inter amicissimos graves ortas inimicitias legimus?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION