라틴어 문장 검색

deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:1)
si vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitio <similem> esse non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:2)
sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:3)
Atque et illi, Theopompi, Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt, voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:3)
tum Phalereus ille Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus, aliique horum similes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 95:3)
Quae si volemus usque ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem, quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse aliquem, cuius se similis plerique esse vellent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 95:4)
Et primum genus illud earum rerum, quae ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad omnem usum similium rerum esse debebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 118:1)
a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:3)
Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 185:1)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
ut illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris, pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:6)
nihil tam Manciae simile visum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:5)
Similis me dius fidius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 274:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION