라틴어 문장 검색

quorum inventa secuti siderum et occasus tempestatum significatus Eudoxus, Euctemon, Callippus, Meto, Philippus, Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmatorum disciplinis invenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장7)
quorum scientiae sunt hominibus suspiciendae, quod tanta cura fuerunt, ut etiam videantur divina mente tempestatium significatus post futuros ante pronuntiare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장8)
In his etiam aut in columna aut parastatica horae describuntur, quas sigillum egrediens ab imo virgula significat in diem totum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장25)
namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장40)
in theca eius tympani, sive loculamentum est, unum foramen excavetur habens canaliculum, qua calculus liberatus ab obstantia cum ceciderit in vas aereum, sonitu significet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장19)
Igitur cum ad tantas alterationes moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:3)
quod significatur et quod significat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장9)
aliut enim intercisus uersus significaturus est, aliut totus significat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 26:14)
" Distinguam istud, certe temptabo distinguere.
(세네카, 행복론, Liber IV 138:3)
Significantes enim mensem tringinta dierum, significamus et noctes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:6)
et haec particula tam apud Vergilium, quam apud omnes idoneos auctores hoc significat, licet in aliis diversa significet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1542)
"Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichil significant actexuntur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:21)
et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2173)
aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis 'ultimam' et significas Hispaniam, quae in occidentis est fine, ut Horatius qui nunc Hesperia sospes ab ultima.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5307)
cernes urbem aut Romam significat, quia cum proprietatem detrahimus, quod magnum est significamus, ut si dicas 'legi oratorem' nec addas quem, intellego Ciceronem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2584)

SEARCH

MENU NAVIGATION