라틴어 문장 검색

nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 37:3)
cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 37:4)
cur tu de coloribus et causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 39:3)
nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 133:2)
quid est igitur, cur in iis , qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:5)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
verum etiam si quis summa desperet (quod cur faciat, cui ingenium, valetudo, facultas, praeceptores non deerunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 273:3)
Ecquid habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 12:3)
Hoc est unum, cur de vita non possimus queri:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 15:2)
Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:4)
cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse non potuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:6)
interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:2)
Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:2)
Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:4)
Quid est autem cur non existimes in eo divini aliquid existere, qui dei pars est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION