라틴어 문장 검색

nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:1)
quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:5)
Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:8)
rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 93:7)
iudicium eiusde Atlio poëta 2 30 Lucretia, Tricipitini filia, Tarquinii Collatini uxor 62 20sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)300)
quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum certe non potest ut plus una vera sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 5:2)
desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:4)
tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:7)
Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa quaedam tuenda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 17:9)
Anaximandri autem opinio est nativos esse deos longis intervallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 25:6)
Empedocles autem multa alia peccans in deorum opinione turpissume labitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:1)
cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem eius reliquam faciat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:6)
Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:1)
Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima inconstantia veritatis ignoratione versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:1)
quoius rationis vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula et iudicio volumine accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION