라틴어 문장 검색

tertium esse genus cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 645:1)
quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 555:1)
cum societate iuncta Antiochus, Syriae rex, bellum Graeciae intulisset, complures urbes occupavit, inter quas Chalcidem et totam Euboeam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha13)
bella Ligurum Gallicis semper iuncta fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 439:2)
ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 46:1)
Cum Ariarathe, Cappadociae rege, amicitia iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha11)
eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 340:1)
Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 353:1)
Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum productam Flaminiae iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha2)
Scipio Literni decessit et, tamquam iungente fortuna, circa idem tempus duo funera maximorum virorum, Hannibal a Prusia Bithyniae rege, ad quem victo Antiocho confugerat, cum dederetur Romanis, qui ad exposcendum eum T. Quinctium Flamininum miserant, veneno mortem consciit, Philopoemen quoque, dux Achaeorum, vir maximus, a Messeniis occisus veneno cum ab his in bello captus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha8)
Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 204:2)
et legatio Rhodiorum . . . aderat Romae, cuius ferox erat nec falsa dicturus princeps, haud dubius quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 151:1)
Ariarathes Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 303:1)
inter praetores ita partita imperia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:1)
Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 399:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION