라틴어 문장 검색

" Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt, ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:3)
Atilius Regulus, eum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari, dum abesset Regulus, placuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 87:2)
Sed ut ad solacia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 109:1)
Quis enim phrenetico medicus irascitur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 66:2)
Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:1)
varia in tot animis vitia video et civitati curandae adhibitus sum;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 95:2)
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
Et quia aliis contra iram, aliis contra tristitiam remediis utendum est nec dissimillimis tantum ista sed contrariis curanda sunt, semper ei occurremus quod increverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:3)
Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:2)
Ceteri enim adfectus dilationem recipiunt et curari tardius possunt, huius incitata et se ipsa rapiens violentia non paulatim procedit sed, dum incipit, tota est;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:1)
Initia morborum quies curat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 222:6)
Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:4)
" Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam ferro et igne curari nec minus fame ac siti.
(세네카, De Providentia, book 1 23:3)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Ubi parum audit praecepta animus nec curari mollius potest, quidni consulatur ei, si paupertas ei, ignominia, rerum eversio adhibetur, malo malum opponitur ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION