라틴어 문장 검색

Quae qualiacumque in me sunt - me enim ipsum paenitet quanta sint - , sed apparent in orationibus, etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 3:4)
nec umquam is qui audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 2:3)
Ea profecto oratio in eam formam quae est insita in mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne requiratur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 3:2)
Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:5)
eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:1)
cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur aut continenter unum verbum non in eadem sententia ponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:2)
significatio saepe erit maior quam oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 3:5)
at non Thucydides, ne ille quidem haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus qui διάλογοι dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 3:2)
Indicant orationes illae ipsae horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui, ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 1:4)
Voluptati autem aurium morigerari debet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:14)
quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:1)
Idem esset in oratione numerosum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:6)
hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 1:1)
ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 2:1)
sed habet nomen invidiam, cum in oratione iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμόσ inesse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION