라틴어 문장 검색

Equidem tantum absum ab ista sententia, ut non modo non arbitrer subsidium senectutis in eorum, qui consultum veniant, multitudine esse ponendum, sed tamquam portum aliquem exspectem istam quam tu times, solitudinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:6)
Iam misericordia movetur, si is, qui audit, adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium crebro ad se ipsum revertatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:1)
parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:3)
parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:5)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:2)
Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio fit inter populum et potentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 27:3)
iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:5)
praeter Arcadas et Atheniensis, qui, credo, timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis musculos extitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 32:1)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
cui pepercit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:4)
quid igitur timeam, si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:1)
mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:6)
veluti, consul quom mittere signum Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, Quam mox emittat pictis e faucibus currus, Sic exspectabat populus atque ore timebat, Rebus utri magni victoria sit data regni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 155:8)
Qua ille rei novitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse, ne et consilium et vita deficeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 171:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION