라틴어 문장 검색

Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid ἅμαξα esset, quid βοώτησ et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, cum et quaedam alia non occidant astra, scite ista omnia ac perite disserebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXI 4:1)
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores, occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet, Assyrium volgo nascetur amomum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.15)
facilius Porsenna Mucio ignovit, quod voluerat occidere, quam sibi Mucius, quod non occiderat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:8)
verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 24장 3:3)
at qui dicit, tu occidisti, supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 92:3)
alia usi sunt quibus placuit et illius causam defendere, inter quos et GEMINVS VARIVS fuit, qui aiebat adulescentem optimam causam habere si non occidit fratrem etiam nocentem, meliorem tamen si non occidit innocentem;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 17:13)
quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 7:4)
cuius rei opiniones Lucanus in primo com- memorat, dicens "ventus ab extremo pelagus sic axe volutet destituatque ferens, an sidere mota secundo Tethyos unda vagae lunaribus aestuat horis, flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, erigat Oceanum fluctusque ad si- dera ducat, quaerite quos agitet mundi labor". (qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis . . . vel quae) tardis mora noctibus obstet Celsus Oceanum significari ait, qui aestu suo diffidit terram inter Mauretaniam et Hispaniam, ut hoc sit 'obici- bus ruptis'. causa autem brevium dierum est, quod signa hiemalia transversa oriantur atque occidant, causa longorum dierum, quod aestiva recta oriantur et occidant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4799)
sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 311:1)
Nigidius commentario sphaerae graecanicae "oritur enim canicula cum cancro, in columen venit cum geminis, occidit cum tauro". sic ergo fit, ut canis nobis occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse vi- deatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 21818)
Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 11:7)
itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum - homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat - nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:1)
atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION