라틴어 문장 검색

cum autem obstat nobis personae reverentia, (quod secundum posuimus genus) tanto cautius dicendum est, quanto validius bonos inhibet pudor quam metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 122:1)
itaque non solum, si persona obstaret rectae orationi, (quo in genere saepius modo quam figuris opus est) decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam, ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater, qui infamem in matrem filium secreto occidisset, reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 125:1)
aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 139:4)
nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 176:1)
etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 243:3)
sciendum vero in primis, quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:1)
quinetiam si minus pares aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:1)
namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)
licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, , non athletarum toris, sed militum lacertis opus esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:2)
arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 56:1)
reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:2)
ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:2)
ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 72:1)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION