라틴어 문장 검색

omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:3)
sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
dicere porro ignem res omnis esse neque ullam rem veram in numero rerum constare nisi ignem, quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:19)
quid nobis certius ipsis sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:24)
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere posse, et qui principium gignundis aera rebus constituere aut umorem qui cumque putarunt fingere res ipsum per se terramve creare omnia et in rerum naturas vertier omnis, magno opere a vero longe derrasse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:1)
quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:10)
quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:2)
omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:21)
quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:13)
Si cessare putas rerum primordia posse cessandoque novos rerum progignere motus, avius a vera longe ratione vagaris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:1)
quorum omnia causa constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus magno opere a vera lapsi ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:10)
Quod si forte aliquis credit graviora potesse corpora, quo citius rectum per inane feruntur, incidere ex supero levioribus atque ita plagas gignere, quae possint genitalis reddere motus, avius a vera longe ratione recedit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:4)
nec plus quam minimum, ne fingere motus obliquos videamur et id res vera refutet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:10)
quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:17)
terra quidem vero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION