라틴어 문장 검색

Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 1:1)
et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 328:1)
sin aliqua earum vel perfracta vel parum procera fuerit, locumque idoneum obtinebit unde vitis anno sequenti revocaridebeat, in pollicem tondeatur, quem quidam custodem, alii resecem, nonnulli praesidiarium appellant, id est, sarmentum gemmarum duarum vel trium, ex quo cum processere frugiferae materiae, quicquid est supra vetusti bracchii amputatur, et ita ex novello palmite vitis pullulascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 3:5)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam *σ*τ*α*φ*ι*δ*α *α*γ*ρ*ι*α*ν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:3)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION