라틴어 문장 검색

cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장5)
satis clarus est apud timentem quisquis timetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장14)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
nec umquam satis fida potentia, ubi nimia est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장5)
perinde legati provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam satis quieta Britannia, et uterque ambigui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장2)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)
mox utrumque consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur, nec ausus est satis nec providit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장6)
Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장1)
tot milia armatorum, lecta equis virisque, si dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장3)
satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium invidiae:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장10)
ne Petilius quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장10)
satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장11)
vis et arma satis placebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장4)
sed adigente Hordeonio Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, non vultu neque animo satis adfirmans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장6)
si Vespasianum iuvare adgressus foret, satis factum coeptis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION