라틴어 문장 검색

orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 3:3)
hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:11)
Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses is potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:6)
qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:8)
'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:2)
Sed neque Saturninus, ut nostram inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:2)
Sed fuerint illa vetera si voltis incognita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:1)
Unde autem subito vetus Academia revocata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:1)
itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:7)
quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 103:4)
hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos negatis, Antiochus in primis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:4)
ut omittam alia, haec duo de quibus agitur quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 151:7)
honeste autem vivere fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc proxime videntur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 176:3)
nam aut Stoicus constituatur sapiens aut veteris Academiae - utrumque non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:8)
sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION