라틴어 문장 검색

Non ex alto, sed intrinsecus, ut in ipso nostro mundo Eum convenire possemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:4)
Mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:13)
Haec dies, sicut sabbatum Hebraicum, offertur tamquam dies sanationis consuetudinum hominis cum Deo, cum se ipso, cum ceteris et cum mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:2)
Mundus creatus est a tribus Personis tamquam uno principio divino, sed quaeque earum perficit hanc operam communem secundum suam ipsius personalem proprietatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 302:4)
240. Divinae Personae sunt relationes subsistentes, atque mundus, secundum divinum exemplar creatus, est relationum contextus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:1)
241. Maria, mater cui cura Iesu est commissa, nunc curat materno affectu ac dolore hunc mundum sauciatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:1)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
Ideo possumus eam rogare ut nos adiuvet ad hunc mundum sapientioribus oculis contuendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:9)
Ipse quoque potest nos docere curam habere, potest rationem afferre ad operam navandam magnanime et suaviter ad custodiendum hunc mundum quem Deus nobis concredidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 307:6)
Una cum omnibus creaturis iter facimus in hac terra quaerentes Deum, quoniam “si mundus et principium habet, et factus est, inquire quis sit qui ei dedit principium, et quis illius sit conditor”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 310:2)
In corde huius mundi semper adest vitae Dominus qui nos valde diligit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 311:2)
Sana vitas nostras, ut custodiamus mundum neve depraedemur illum, ut seramus pulchritudinem, non vero inquinamentum et destructionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:4)
Efformatus es in materno utero Mariae, pars huius terrae effectus es, et humanis oculis conspexisti hunc mundum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 318:2)
Spiritus Sancte, qui tua luce dirigis hunc mundum ad Patris amorem ac comitaris gemitum creationis, tu quoque vivis in cordibus nostris ut nos ad bonum compellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 319:1)
Deus amoris, ostende nobis nostrum locum in hoc mundo tamquam instrumenta tui affectus pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt, quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION