라틴어 문장 검색

Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 21:2)
In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 20:2)
Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:1)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 1:4)
Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 45:4)
Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 2:1)
" Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 5:2)
Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 18:4)
Non est," inquit, " quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:1)
Etiam in acie iacens praeteritur, cum stante pugnatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 2:4)
Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, amplius arma desiderat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:3)
nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro retinent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:2)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION