라틴어 문장 검색

corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 20:1)
miser enim et, ut sic dicam, pauper orator est qui nullum verbum aequo animo perdere potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 29:1)
ac merito laudatur brevitas integra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:1)
ut in eum, quem saepius a ludo redemerat soror, agentem cum ea talionis, quod ei pollicem dormienti recidisset, eras dignus, ut haberes integram manum, sic enim ut depugnares.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 195:3)
nam et carminum auctores, pallida mors aequo pulsat pede tabernas, et pallentesque morbi tristisque senectus, et orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne dicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 246:2)
cur non de integro autem datum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 192:1)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:2)
protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 180:1)
est tamen lucubratio, quotiens ad integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 189:3)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et et exasperatur et scinditur vox.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:1)
est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae ideoque tremulus, ut corpora, quae aspectu integra nervis parum sustinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 202:1)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
tum in componenda toga vel, si necesse erit, etiam ex integro , dumtaxat in iudiciis (apud principem enim et ac tribunalia non ), paulum est commorandum, ut et amictus sit decentior et protinus aliquid spatii ad cogitandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 303:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION