라틴어 문장 검색

Non illud voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 22:2)
Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
Magnam cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium et ferre, habitare amoenissime, et nunc terra nunc mari corpus agitare, multum disputare, multum audire multum lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid addiscere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 1:1)
An ut flumina, quae in mare deferuntur, adversantibus ventis obvioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 8:1)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
sed hi procul a mari recesserunt, quin etiam Appennino saluberrimo montium subiacent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 2:2)
frueris mari fontibus viridibus agro villa amoenissima.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 1:3)
Neque enim mare et litus, sed te otium libertatem sequor:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:4)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 17:3)
Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 4:3)
Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:1)
Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:2)
Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION