라틴어 문장 검색

est autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 4:6)
Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:4)
quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit docendi viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:3)
Quid enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem, in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret se ad discendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:6)
Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 3:4)
Nam omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:4)
Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat artem pudere proloqui quam factites, dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros suspicabar respondendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:6)
quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:1)
quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:5)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:6)
sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est, vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in illis ratio invenit, in his sensus artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장1)
Aut enim neglegenda fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur, aut ars eius conciliandae reperienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장2)
quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:2)
Ita notatio naturae et animadversio peperit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:5)
Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION