라틴어 문장 검색

si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 712:1)
redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 715:2)
quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 731:2)
immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:2)
sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 732:3)
P. Sempronium, civem vestrum, non audistis arma capere ac sequi se iubentem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 733:2)
prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:3)
hos cives patria desideret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 735:1)
quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 735:2)
nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque - nam fortes ne ipsi quidem dixerint - cives esse possunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:3)
cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset, novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset, cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 748:1)
nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 75:3)
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 76:1)
deinde, cum is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque adtrahi ad sese iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 79:2)
ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION