라틴어 문장 검색

Prima conponit animum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:3)
at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:4)
Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 1:1)
Illa aequum iustumque composuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 52:3)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:4)
Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:1)
mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 2:3)
Ita enim animo conpositus sum, ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse sum boni causa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 18:5)
Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:1)
Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 16:1)
Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:1)
Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:3)
Primum exponam, quid Stoicis videatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 1:2)
At hic, qui se ad id, quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION