라틴어 문장 검색

Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 20:7)
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:2)
Ad parata nati sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:3)
Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:4)
Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 2:1)
Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 26:6)
it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 63:4)
Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:1)
Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 52:5)
Multi peiora adhuc pacisci parati sunt:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:4)
Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:9)
Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 29:3)
Protinus itaque parari vehiculum iussi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:5)
paratos nos inveniat atque inpigros fatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 12:2)
" exercitum argenta fecit," id est, pecunia paravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION