라틴어 문장 검색

et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis, genus quoque dicendi grandius quoddam et in- lustrius esse adhibendum videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:3)
sed et quia multa sunt orationum genera et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet, et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus, totum hunc segregabam locum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:2)
Permulta tum vehementissima contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam senatus frequens secutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano satis fieret, numquam senatus neque consilium rei publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo adfuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 5:1)
Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave bonis omnibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 8:1)
quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen adsit humanitas ac lepos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:3)
nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:2)
reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:2)
Nam neque sine forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 80:2)
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 89:1)
nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 96:2)
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:6)
desine, Roma, tuos hostis . . . . testes sunt campi magni . . . . Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 167:10)
Itaque tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam tenemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:5)
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:1)
usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION