라틴어 문장 검색

Hic vero petendum videtur ab iis in quorum manus hoc opus nostrum inciderit, ut in bonam partem accipiant quod tam diu in legibus quae huius regis tempore latae sunt commemorandis immoremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:2)
praecipuo vero quod (nostro quidem iudicio) hoc ipsum optimis historiae scriptoribus desit, quod scilicet non satis crebro summarie referant leges maxime memorabiles, quae temporibus de quibus scripserint perlatae sunt, cum sint leges revera acta pacis principalia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:6)
Etsi enim in voluminibus legum ipsarum maxima ex parte reperiri soleant, neutiquam tamen hoc tam bene informat iudicium regum et consiliariorum, et virorum civilium, quam si videant eas descriptas et veluti depictas in tabulis temporum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 12:7)
13. Circa idem tempus rex quater mille libras a civitate Londini mutuo sumpsit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 13:1)
Verum res Maximiliani eo tempore in magna perturbatione et combustione fuerunt propter rebellione, subditorum suorum in Flandria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:3)
Quod et Maximilianus fecit, et eo usque tum apud principissam ipsam, tum apud consiliarios eius principales, praevaluit ut matrimonium per procuratorem consummatum fuerit cum caeremonia tunc temporis in his partibus nova.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:2)
Hoc facto, Maximilianus (cuius moribus penitus insitum erat ut negotia semper semiperfecta relinqueret, et reliqua imaginatione tantum forti consummaret, tanquam sagittarius malus qui sagittas ad cuspidem usque attrahere non solet, cui etiam tam facile fuisset sponsam suam praesens amplexari quam huiusmodi ludibria instituere) omnia iam pro certis ducens neglexit ad tempus cogitationem de nuptiis, et bello totus incubuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:5)
Atque hoc ipso tempore ut hominum oculos averteret et perstringeret, filiam Maximiliani in aula sua habere non destitit, quae diu ante ei commissa fuerat ut in Gallia educaretur, eam minime dimittendo aut remandando, sed contra constatnter asserendo et declarando sibi in animo esse nuptias illas tempore idoneo perficere, atque quoad Britannam se nihil aliud cupere quam ut ius domini sui retineret, eamque alicui affini sibi fideli et observanti nuptam traderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:16)
Rex, dominus noster, in animo habet bello regnum Neapolitanum recuperare, hoc tempore usurpatum quidem a spurio vitulamine Arragonum, sed iure evidente et indubitato ad regem nostrum devolutum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:3)
Verum (domini mei) id quod, tanquam vox de coelo, regem ad hoc incaepeum vocat est scissura hoc tempore insignis in familia imperatoria Ottomanorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:13)
V. CIRCA hoc tempus etiam natus est regi filius secundogenitus Henricus, qui postea regnavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:1)
Quid etiam rex iste fortasse faciet, postquam consilium sanum aut tempus idem eum prospicere rebus suis docuerit, quemadmodum pater fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:11)
Ite in consilium, in Dei nomine, neque temporis iacturam facite.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:16)
Satis sciebat Galliam hoc tempore in omnibus suis partibus fuisse redintegratam, neque a multis retro annis tanta potentia floruisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:5)
Hoc enim tempore Edwardi Quarti defuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION