라틴어 문장 검색

postera die cum de eo quaereretur, ut his bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati egerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha5)
libertas salus vita res et parentes, patria et prognati tutantur, servantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 216)
inimicos semper osa sum optuerier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 215)
Heia autem inimicos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 217)
erum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 217)
Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 663)
Chrysalvs Erilis patria, salve, quam ego biennio, postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 11)
Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 42)
nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 638)
inimicos quam amicos aequomst med habere, malos quam bonos par magis me iuvare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 35)
o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex, qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 95)
miles Menelaust, ego Agamemno, idem Vlixes Lartius, Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 918)
nunc quando patriam et libertatem perdidi, non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 285)
utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua, Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 410)
Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist, omnis inveniri similis tui vis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 492)

SEARCH

MENU NAVIGATION