라틴어 문장 검색

Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum conperisse quam coetus antelucanos ad canendum Christo et 1 deo, et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium,fraudem,perfidiam et cetera scelera prohibentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:2)
Sed et vulgus iam scit Christum ut hominum aliquem, qualem Iudaei iudicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:1)
Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:2)
Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:3)
venit igitur qui ad reformandam et inluminandam eam venturus a deo praenuntiabatur, Christus ille filius dei.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:1)
Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, adfatur, docet, operatur et Christus est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 13:3)
Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 14:1)
Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 14:2)
Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 19:1)
Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:1)
Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et Christiani potuissent esse Caesares.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 24:2)
Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos quos adoratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 26:1)
Deum colimus per Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:4)
Licuerit et Christo commentari divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa, sed qui iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:1)
Quaerite igitur si vera est ista divinitas Christi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION