라틴어 문장 검색

sin probae res, lecta verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint quam cum sententia pariter excurrere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:5)
- egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:7)
omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:2)
is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:5)
primum ergo origo, deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur orationis aptae atque numerosae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:3)
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:5)
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 1:1)
Vt igitur poeticae versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:4)
Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:3)
est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장1)
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:1)
Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장3)
si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장7)
esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:1)
quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION