라틴어 문장 검색

excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:4)
Adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes summae spei summae indolis iuvenes, Fuscum Salinatorem et Ummidium Quadratum, egregium par nec modo temporibus nostris sed litteris ipsis ornamento futurum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 1:2)
Denique sive plus sive minus sive idem praestas, lauda vel inferiorem vel superiorem vel parem:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 4:3)
superiorem quia nisi laudandus ille non potes ipse laudari, inferiorem aut parem quia pertinet ad tuam gloriam quam maximum videri, quem praecedis vel exaequas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 4:4)
Domus patricia, pater honestissimus, mater pari laude;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:2)
Quam felix tempus illud, quo mihi liberos illius nepotes tuos, ut meos vel liberos vel nepotes, ex vestro sinu sumere et quasi pari iure tenere continget!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 3:2)
non feci tamen paria atque eo magis hanc cupio servari, ut mihi solvendi tempora supersint.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 10:5)
Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis - nihil volo elatius de modestissimo viro dicere - parem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 3:1)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Nisi dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 23:2)
Solacia duo nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:2)
nullus sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa paria, et quasi artificis manu cavata et excisa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:3)
Illi enim et copiosissimum ingenium, et par ingenio qua varietas rerum qua magnitudo largissime suppetebat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 2:2)
Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone cunctatio, quam pari libra gravitas comitasque!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:3)
Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 11 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION