라틴어 문장 검색

talia querentes aequa orare, seque ea relaturos ad imperatorem respondebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 376:1)
de nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius consuluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 441:2)
Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios - haud procul a Gadibus is locus abest - classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 540:1)
deinde, si est, consulem peccare arbitror qui de re transacta simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem qui de quo consulitur suo loco dicit sententiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 593:1)
non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum, et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus, paratam rogationem habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 689:1)
si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 7:1)
in castra recipit, nuntioque misso ad eos qui in arce erant ut sibimet ipsi consulerent, nocte motis castris abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 109:3)
legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 150:1)
"unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 246:1)
Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 271:2)
Locrensibus coram senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur, eas neque senatur neque populum Romanum factas velle;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 272:2)
qui enim convenire quem modo civitas iuvenem admodum unum recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit , spe destinaverit Hannibalem ex Italia retracturum, Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum ea quae in se nefarie facta Locrenses quererentur ne praesente quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 282:1)
si ea quae Locrenses facta quererentur iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut eum de provincia decedere iuberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 285:1)
si de P. Scipione publice queri vellent ea quae Locris nefarie in deos hominesque facta essent iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 300:1)
Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem quod cunctando tempus tereretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 335:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION