라틴어 문장 검색

ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 579:1)
et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 583:1)
Mago bello quo in agro Insubrium cum Romanis conflixerat volneratus, dum in Africam per legatos revocatus revertitur, ex volnere mortuus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha15)
sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes Asiae quoque civitates sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 13:1)
interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi, quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 15:1)
per eos dies opportune irritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore adlatae et Atheniensium nova legatio venit, quae regem appropinquare finibus suis nuntiaret, brevique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 44:1)
cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi annuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 46:1)
ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum Laevino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 60:1)
consuli a patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 76:1)
in ipso adparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt, qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 85:1)
munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:1)
legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 107:1)
Verminae quoque, Syphacis filii, legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 116:1)
responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 118:1)
legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION