라틴어 문장 검색

Dixi de iis vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant (V.26, 27, 28):
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 1장1)
Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장5)
nam bene integro capite non exit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장6)
Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장8)
peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장5)
Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장141)
Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장365)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장17)
9. In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장1)
deinde palatum totumque os occupant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장24)
Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장12)
tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장67)
Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장72)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION