라틴어 문장 검색

" Non intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo ?
(세네카, 행복론, Liber IV 30:2)
Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset.
(세네카, 행복론, Liber IV 35:1)
Quomodo mundi officium est circumagere rerum ordinem, quomodo solis loca mutare, ex quibus oriatur, in quae cadat, et haec salutaria nobis facere sine praemio, ita viri officium est inter alia et beneficium dare.
(세네카, 행복론, Liber IV 58:3)
alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro con- sulendi et me fide liberat.
(세네카, 행복론, Liber IV 169:2)
Non est turpe cum re mutare consilium.
(세네카, 행복론, Liber IV 182:1)
Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ;
(세네카, 행복론, Liber V 45:1)
cum illum in multa mutaveris, unus est.
(세네카, 행복론, Liber V 45:2)
Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui, nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequaverit, nisi civilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum mutatam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet.
(세네카, 행복론, Liber V 93:1)
materia vero eius huc et illuc iactatur et dominum mutat.
(세네카, 행복론, Liber VI 5:1)
immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse.
(세네카, 행복론, Liber VI 99:1)
Statuerunt, quae non mutarent ;
(세네카, 행복론, Liber VI 105:2)
Cum te mutatis legibus suis natura transmiserit, in semita haerebis et aestimans futura damna, cum computaveris, quanti Thermopylarum angusta constiterint ;
(세네카, 행복론, Liber VI 153:1)
Divina atque humana impellentem et mutantem, quidquid obstiterat, trecenti stare iusserunt, stratusque passim per totam Graeciam Perses intellexit, quantum ab exercitu turba distaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 158:2)
ingentem rem ab illo diei audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se putasset tanti posse mutari.
(세네카, 행복론, Liber VII 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION