라틴어 문장 검색

Nortmanni vero cum infinita multitudine monasterium nostrum ingressi VII. Kal.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:1)
Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:3)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Dani vero famosissimum Aquisgrani palatium igne cremant et monasteria, civitates Treveris nobilissimam et Coloniam Agrippinam, palatia quoque regum et villas cum habitatoribus terrae interfectis igne cremaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:2)
Godefridus vero rex ad eum exiit, cui imperator regnum Fresonum, quod olim Roricus Danus tenuerat, dedit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:4)
Hludowicus vero rex Ligerem petiit Nortmannos volens e regno suo eicere atque Alstingum in amicitiam recipere, quod et fecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:1)
Nortmanni vero mense Octobrio in Condato sibi sedem firmant regnumque Karlomanni acriter devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:1)
Karlomannus vero rex eiusque exercitus supra Sumnam in Barlous resederunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:2)
Verno vero tempore a Condato egressi maritima petivere loca, ibique aestivo remorati tempore Flamingos e terra sua fugere compulerunt et undique saevientes omnia ferro et igne depopulantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:7)
Ille vero Bellovagum venit, et ita Ambianis perrexit ad exercendum sibi iniunctum negotium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:14)
Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:2)
Nortmanni vero sua castra incendunt atque ab Ambianis recedunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:5)
Praedicti vero Dani iter agentes Bononiam veniunt ibique agentes consilium, quid sibi faciendum esset, pars illorum mare transiit, atque pars Luvanium in regno quondam Hlotharii, ibique sibi castra statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:7)
Franci vero qui cum Karlomanno fuerant redierunt ad sua loca;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:8)
Nortmanni vero mense Novembri Hisam ingressi praedictum castrum obsidione cingunt aquamque eis qui in castro erant inclusi haurire ex flumine, quia aliam non habebant, prohibent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION