라틴어 문장 검색

Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 4:1)
Hoc agite, boni praesides, extorquete animam deo supplicantem pro imperatore.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:4)
Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota quae diximus, ad evadendam scilicet vim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 31장 1:1)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)
Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:3)
Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in imperatore?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:1)
Non enim deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:1)
Satis habeat appellari imperator.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:3)
Negat illum imperatorem qui deum dicit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:5)
nisi homo sit non est imperator.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:6)
Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:3)
Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:1)
Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:2)
Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 2:3)
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION