라틴어 문장 검색

Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam dudum adsumpta dixisti, ecquonam modo artis indigent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 1:1)
P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 1:2)
unum, quod a meliore parte laudationis est appellatum, deliberationis alterum, tertium iudiciorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 20장 3:2)
Nam quae prudentia, quae calliditas quaeque gravissimo nomine sapientia appellatur, haec scientia pollet una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:3)
Atque illa prudentia in suis rebus domestica, in publicis civilis appellari solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:6)
Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:4)
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt - sed accusatorem pro omni actore et petitore appello;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:1)
Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:3)
Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 1:2)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
quem cum comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid tu, inquit, tam mane, Tubero?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:3)
Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:1)
cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:5)
quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION