라틴어 문장 검색

Post Racionis opes et tantum munus, Honestas Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum Custodem decernit opum, deponit in illo Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:1)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Pars moritur quam pallor habet, qua gracia uultus Expirat, languet facies et forma liquescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:13)
Summa rote dum Cresus habet, tenet infima Codrus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:25)
tamen huius dona minore Luce micant donis adiuncta prioribus, immo Vix aliquid splendoris habent, dum luce premuntur Maiore:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:24)
Non minus Impietas seuit multoque superba Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:4)
Sed postquam sua uerba, mine gestusque uigoris Nil habuere, locum dant uerba nec amplius illis Est locus, immo minis factum succedit et armis Cedunt uerborum pugne:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:8)
Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris Incumbit rabies, tantique pericula Martis Solus habet, solusque furit, se pluribus offert Vnus et in solo spem desperado gignit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:1)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
sed potius, ego natura hujus nativitatis ignoro naturam, et ad haec intelligenda mei intellectus habet acumen, meae rationis confunditur lumen:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:105)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
Hic ratio, rationis egere, modoque carere Est modus, estque fides non habuisse fidem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:30)
quasdam vero ultra suarum disciplinarum domicilia, nullam habere licentiam excursandi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION