라틴어 문장 검색

uritur, ut celeres urunt altaria flammae, nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 1213)
- hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 37:2)
at tu, pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 133:1)
fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:3)
et cum, velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 156:1)
multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 158:1)
trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello solum sed etiam in pace habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 168:2)
ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque vulnere adfectum corpus sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 259:2)
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 292:3)
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 299:1)
nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 323:2)
ventoque iuvante accensa ligna et pleraque ratibus inpacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:3)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
fit fuga regis apparitorum atque comitum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 490:1)
patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 554:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION