라틴어 문장 검색

ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 100:1)
ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:1)
famam atque rumores pars altera consensum civitatis et velut publicum testimonium vocat, altera sermonem sine ullo certo auctore dispersum, cui malignitas initium dederit, incrementum credulitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 17:1)
utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 102:1)
cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 237:2)
illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:1)
ea quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 260:2)
de facto disputent, cum de auctore quaeratur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:3)
mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:1)
(nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:7)
metaphora quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, interim, inquit, usura fruar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:4)
In iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 78:1)
alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:2)
de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 79:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION