라틴어 문장 검색

frigusque omni ratione vitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:4)
potestque ea ratione et os coire, et vulnus sanescere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 34:5)
Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:4)
Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:5)
Vinctus, hac ratione humerus commodius continetur, si adductus ad latus, ad id quoque fascia deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:6)
Quidquid incidit, reponendi ratio una est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 2:2)
At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto humero supra posita est, et tum ossa reponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 4:1)
In his casibus intendi nervi rationibus iisdem, quas in femore retuli, possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 2:1)
qua placeam ratione senex?"
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:54)
illa natat rationis inops et caeca profundi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:248)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
Quid labor humanus tantum ratione sagaci proficit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice20)
Quae tibi cum pedibus ratio?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat1)
qui rapido tractu mediis elatus ab Austris, flammiferae patiens zonae cancrique calentis, fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem secreto de fonte cadens, qui semper inani quaerendus ratione latet, nec contigit ulli hoc vidisse caput:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus5)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)

SEARCH

MENU NAVIGATION