라틴어 문장 검색

raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 119:2)
iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:4)
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:2)
itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu raptam ex agris praedam portantes Veios rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 162:1)
Romanus contra, postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 162:2)
agros rediens vastat, ulciscendi magis quam praedae studio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 164:2)
agri parte multatis in centum annos indutiae datae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 165:2)
inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 197:2)
forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 226:1)
Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 234:1)
interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 235:3)
cum bellum utrimque summa ope pararent, vertique in eo res videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 321:1)
igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 336:1)
nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:1)
Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium - id votum Volcano erat - ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 396:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION