라틴어 문장 검색

Nec posset homo tam violentas contra mulierem praesumptiones habere quod ipsa suum profiteatur excessum, nisi fuerit in ipso crimine deprehensa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:4)
Non est ergo illius arbitrium eligendum, qui te cogit instanter illud toto mentis ingenio postulare, quod ipse idem tibi facit penitus denegari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:2)
Nam, si amor iustus vellet moderator haberi, id solum ad amandum cogeret amatores, quod statim vel post dignos labores eos mutua vice diligeret;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:3)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Noluimus tamen alicujus scripta sese inscio in lucem immittere, ne invitis videremur donare famam, et nostro exemplo approbare, quod in Poetico Wellingtoni Examine redarguimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:4)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
nisi quod inter ipsos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:6)
Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:14)
Non autem quod dico ex proprio sensu excogito uel fingo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta inuenio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:16)
Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificauit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:1)
Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:3)
Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:16)
Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:6)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
Iam tunc enim nihil quod non dulcissimi nominis Iesu fuisset melle mellitum, nihil quod non sacrarum Scripturarum fuisset sale conditum, meum sibi ex toto rapiebat affectum.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION